- PHILADELPHUS
- PHILADELPHUSRex Aegypti qui Bibliothecam fecit Alexandriae fere 50000. librorum continentem. Idem libros Moysis curavit per 70. Interpretes ex Hebraeo in Graecum sermonem verti. Vide Ptolemaeus II. Addo hîc, quod Sacras videns literas, eâ redditas linguâ, quam ipse aliique intelligerent, flevisse legitur, apud Iosephum Antiqq. Iudaic. l. 12. c. 2. Postremo sororem duxit Arsinoen, antea Lysimacho et Ptolemaeo Cerauno nuptam: quam quantopere amârit, argumentô est, quod Deorum cultu illam honorari cupierit. Plinius l. 34. c. 14. Eôdem lapide (magnete) Dinocrates Architectus Alexandria templum concamerare inchoaverat, ut in eo simulacrum eius in ferro pendere in aere videretur. Intercessit mors et ipsius et Ptolemaei; qui id sorori suae iusserat fieri. Lapsus proin Ausonius, quirem ita natrat, quasi ad umbilicum per ducta fuerit: Idyllio 10. v. 311.Conditor hic forsan fuerit Ptolemaidos aulaeDinochares, quadro qui in sastigia conoSurgit et ipsa suas consumit Pyramis umbras:Iussus ob incesti qui cuondam foedus amoris,Arsinoen Pharii suspendit in aere Templi.Et forte B. Augustin. de Civ. Dei l. 21. c. 6. ubi ait, In quodam templo, lapidibus magnetibus in solo et in camera, proportione magnitudinis positis, simulacrum ferreum aeris illius medio, inter utrum. que lipidem, ignorantibus, quid sursum esset at deorsum, quosi Numinis potestate penderet. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. I. dololatriae l. 1. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.